monumenta.ch > Plinius > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 65
{XVII} Genera eorum duodecim: nobilissimi Scythici, ab ea gente, in qua reperiuntur, appellati. nullis maior austeritas nec minus vitii; quantum smaragdi a gemmis distant, tantum Scythicus a ceteris smaragdis. proximum laudem habent, sicut et sedem, Bactriani. in commissuris saxorum colligere eos dicuntur etesiis flantibus; tunc enim tellure deoperta internitent, quia iis ventis harenae maxime moventur. sed hos minores multo Scythicis esse tradunt. tertium locu Aegyptii habent. eruuntur circa Copton, oppidum Thebaidis, collibus excavatis.